En l’epístola que adreça a Cèsar Borja, el poeta i professor Giovanni Antonio Flaminio (Imola, 1464 – Bolonya, 1536) s’afegeix al cor oficial de lloances a Borja, tot comparant l’empresa de la Romanya amb les dels conqueridors clàssics. La finalitat de la carta és, però, demanar un tracte benigne per a Imola, a punt de caure en mans de les tropes borgianes (1499).
Font: Edoardo Alvisi, Cesare Borgia, duca di Romagna. Notizie e documenti, Imola: Tipografia d’Ignazio Galeati e figlio, 1878, p. 466-468. Ed.: Maria Toldrà, “Cèsar Borja: una antologia”, dins Jon Arrizabalaga; Álvaro Fernández de Córdova; Maria Toldrà, Cèsar Borja cinc-cents anys després (1507-2007). Tres estudis i una antologia, València: Tres i Quatre; IIEB, 2009 (Biblioteca Borja Minor, 2), p. 259-262.
Joannes Antonius Flaminius Caesari Borgia Duci Valentino S. D.
Magnitudo et claritas rerum a Te jam gestarum tanta est, ut certare cum omni antiquitate tua possit gloria. Quis enim dux, si tuae copiae, quae non admodum amplae sunt, cum copiis veterum Imperatorum comparentur, majora tam parvo tempore, ac tam feliciter gessit? Admiratur antiquitas Alexandrum Macedonem, Alcibiadem, Periclem, Themistoclem, Amilcarem ac ejus filium Annibalem, et nostros Fabritium, Curium, Maximum, utrumque Africanum, aliosque pene innumerabiles, et jure quidem admiratur: sed certe nulli hominum sis inferior, si talis non dico miles, quem sane optimum atque lectissimum habes, sed tanti et tam numerosi exercitus contingant. Quis enim tam brevi, et tanto successu tot loca, tot florentes et non barbaros quidem, quod minus mirandum esset, sed Italiae sibi populos subegit? Gratulor igitur, Princeps invictissime, tantae felicitati tuae, tanto rerum successui, quo Caesar Caesarem animo, Caesarem fortitudine, militari arte ac disciplina, quae nunc demum Itala militia restituta videtur, magnitudine ac splendore rerum gestarum et celeritate perficiendi repraesentas. O felicem nostra aetate virum! O heroicis parem temporibus et cum omni vetustate comparandum! Quem quis dubitet posse sibi magnam brevi orbis terrae partem subdere, si tantis caeptis annuat Deus, et altis parem consiliis vitam tribuat? Sed unum cum tot bonis, cum tot virtutibus, cum rerum tuarum immortalitate, quod certe amplecteris, constanter Tibi amplectendum est; in victos a Te benignitas atque clementia. Quae si tua praeclara ac prope divina facinora comitentur, non video quid tibi ad parandam, imo jam partam nominis immortalitatem desit: ut Tibi quoque, quod jam multi dicere coeperunt, jure dici quoeat quod divinus Poeta cecinit:
Tu regere imperio populos, romane memento:
Hae Tibi erunt artes, pacisque imponere mores,
Parcere subjectis, et debellare superbos.
Ad nostram urbem ac Patriam fert fama te mox cum exercitu venturum: et ita quidem credimus. Si quid in potiunda Tibi difficultatis erit, ne quaeso Forocorneliensibus, qui jamdiu animo et votis omnibus tui sunt, et qui Te colunt et admirantur ac si possint patentibus Te portis continuo recipiant, adscribas; sed violentiae ac jugo quo premi nos intelligis. Quare, si quid erit apud eos quod tuis obstet coeptis ac felicem rerum tuarum cursum paulisper remoretur, aliena quidem, non nostra vis illa fuerit. Si nobis igitur ita quidem adversabitur fortuna, ut vi expugnes ac in tuam, quod minime futurum dubitamus, potestatem urbem hanc redigas, obsecramus ac obtestamur Te, invictissime ac clementissime Princeps, ut nostri misereare, vim et aviditatem cohibeas militum, nec sinas urbem certe amantissimam Tui direptioni ac incendiis tradi. Quam, ubi in tuam potestatem redegeris, sic Tui amantem, adeo Tibi obsequentem continuo, adeo denique in fide erga Te constantem experiere, ut affirmare audeam nullam adhuc urbium in tuam venisse potestatem aut venturam imposterum, quam his omnibus ac deinceps ceteris, quae a fidelissimis et amantissimis subditis optimo Principi debentur, nobis anteponendam putes, et quam sic tibi peculiarem ac tuam ipsius et propriam urbem velis, et uti a laboribus interdum respirare et conquiescere maxime libeat. Vale.